Rozmiar: 15909 bajtów

CCXXI.

1350, August 24. Brieg.

Elisabeth von Dangelwitz verkauft an das Kloster einen Jahreszins in Altmannsdorf.

In nomine domini amen. Noverint universi, ad quorum noticiam presens scriptum fuerit devolutum, quod ego Elyzabeth de Dangilwicz una cum consensu et voluntate domini mei, domini Nycolai de Dangilwicz ac omnium meorum genitorum seu puerorum, sana mente et corpore maturo, prehabito consilio, non per errorem seducta, sed ex certa scientia et propria voluntate duas marcas veri annui census super Guntherum de Tharnaw, meum feodalem in Altmansdorf commorantem, de tribus mansis suis, quorum unus ad terminos de Byczan, reliqui vero duo mansi ad terminos seu gades de Galnawe dinoscuntur pertinere, absque dominio ac omni omagiale, quod vulgariter dicitur "manschaft" mihique et domino meo prefixo ac meis legittimis successoribus specialiter et plenarie reservando rite et rationabiliter vendidi ac simpliciter resi­gnavi venerabilibus ac religiosis viris, domino Segehardo ac suis fratribus conventualibus in Kamencz, qui sunt vel qui fuerint dicti monasterii Kamencz domini, possessores et heredes, singulis annis perpetuisque temporibus libere et pacifice in festo beati Martini confessoris eterna­liter proprietatis tytulo tollendas, tenendas, habendas, vendendas, commutandas, donandas et in usus voluntarios, prout ipsis et suo monasterio prenarrato aptius et utilius videbitur convenire, contradictione cuiuslibet hominis non certante. In cuius rei firmitudinem pleniorem presentes ipsis fieri iussi et sigillo domini mei Nycolai de Dangilwicz supradicti munimine roborari. Datum Brege in die beati Bartholomei apostoli gloriosi anno domini M°. CCC°. L.

Or. Perg. An einem Pergamentstreifen das S. des Nyc. de Dangilwicz (vgl. No. CXCI.).


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów